Myrmica

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 925-926

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/B7D27751-1139-A27D-C56A-E2A3E36AFF86

treatment provided by

Christiana

scientific name

Myrmica
status

 

2. MYRMICA  HNS  Latr.

Zett. Lepel. S: t Farg. Dahlb. Losana.

Corpus parvae vel minutae staturae. Palpi minimi *); maxillares articulis 6, apice sensim acutiusculi; maxillares articulis 4, ultimo crassiori, subclavaeformi, ovato. Nodi petioli abdominalis (in nostris speciebus) bini, anterior subtus ad metasteruum spinula parva obtusiuscula. Abdominis segmentum primum maximam abdominis partem occupante.

Operaria: mare et femina minor, formatione capitis ejusque, partium ut feminae, praeter quod nulla habet stemmata. Thorax plus minus striatim aut rugose insculptus, capite semper nonnihil gracilior, postice parum angustior, dorso inter meso- et metathoracem saepissime paulum immerso; metathorax spinis utrinque (in nostris speciebus). Abdomen ovatum longitudine capitis vel saepissime parum longius, politum, segmento primo saltem 3 / 4 totius abdominis occupante. Aculeata.

Femina: operaria et plerumque - mare paullo major, capite thoraceque sicut in operaria plus minus striatim vel rugose insculptis. Antennae 12 vel 11 - articulatae (praeter radiculam), scapo tertiam partem totius antennae excedente; flagellum pedicello obconico, arliculis 3 vel 4 ultimis crassis clavara fere formantibus, ceteris moniliformibus versus apicem sensim parum incrassatis. Mandibulae latae validae apice denticulato. Ocelli distincti. Thorax masis tumidus quam in operaria. Alae longitudine corporis vel paullo longiores, area discoidali una et cubitalibus biuis vel una; area cubitali prima vel nervum dividentem includeute vel integra, area cubitali secunda ob nervos eandem formaturos evanescentes obsolete indicala vel nulla. Abdomen fere ut in operaria. Aculeata.

Mas: Caput minus et brevius quam feminae. Mandibulae vel parum denticulatae vel obtusae, semper debiliores quam in femina. Antennae articulis 13, 12 vel 10; scapus vel tertiae partis totius antennae vel brevior aut brevissimus. Oculi magis prominuli quam in operaria et femina; ocelli magni. Thorax gibbosus; prothorax angustus, humilis; mesothorax valde elevatus, per lineas impressiusculas binas saepe crenalas, a latere infero (pleurali) utrinque in discum mesonoti conniventer ductas ibique angulo sat aculo se jungentes, in portiones tres, unam mediam anticam et binas laterales posteriores, partitus; metathorax tantum tuberculis utrinque subangulatis vel nullis. Abdomen politum segmento primo vix 2 / 3 totius efficiente; genitalia fere abscondita.