Myrmica scabrinodis

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 930-932

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/5BE3A2F3-CE68-1BCD-CE88-D73B5988681A

treatment provided by

Christiana

scientific name

Myrmica scabrinodis
status

 

3. M. scabrinodis  HNS 

mihi. M. caespitum Zett  HNS  . Ins. Lapp. 450, 1. [[ male ]]. Dahlb. mscrpt. id.

Operaria: testaceo-ferruginea sparse flavo-pilosula, capite supra et abdominis dorso medio fuscescentibus; capite, thorace et petiolo longitudinaliter striatim profunde rugosis; antennarum scapo ad basin flexo, supra geniculo a lobo oblique-transversim posito; metanoti spinis longis.

Femina: testaceo-ferruginea sparse flavido-pilosula, capite supra et abdominis dorso medio fuscescentibus, thorace quoque supra et mesopleuris cum sterno parum fuscescentibus; capite, thorace et petiolo longitudinaliter striatim profunde rugosis; antennarum scapo ad basin geniculatim flexo, geniculo supra angulato; spinis metanoti longiusculis; alis hyalinis obsoletissime cinereo-pallescentibus, stigmate ejusdem coloris distincto.

Mas: nigro-fuscus nitidus sparse tenuiter flavido-pilosulus, mandibularum apicibus et tarsis testaceo-pallescentibus, antennis fusco-rufescentibus; scapo longitudine quintae partis totius antennae; pedibus longe pilosis.

A Cel. Dahlbom exemplaria hujus speciei accepi, inter quae erant [[ queen ]] [[ male ]] deprehensi ad Wadstenam Ostrogothiae d. 17 Aug. 1841 et [[ male ]] alter captus ad Esperoed Scaniae d. 8 ejusdem mensis.

[[ worker ]]. Long. 1 3 / 4 - 2 lin. Simillima iterum praecedenti, sculptura rudiori, area frontali obsoleta et antennarum scapo ut in diagnosi formato. Striae capitis, thoracis petiolique rudes, profundiores quam in praecedentibus, pilositas corporis forte densior et praeterea lamina frontalis aliter constructa, infra nempe margine utrinque aurito-dilatato tenui, processum lamelliformem subsemirotundatum parum elevatum, radices antennarum obtegentem, formante: Area frontalis triangularis parva fere obsoleta. Scapus antennarum basi flexa supra lobo oblique-transverso parvo, subsemirotundato, antice concaviusculo, apice compresso, a parte anteriori viso geniculum parum acutiusculum ostendente. Spinae metanoti longae. Cetera proxime ut in praecedente.

[[ queen ]]. Long. 2 1 / 2 lin. sat similis operariae suae, sed major obscurior. Caput fuscum, inira cum genis, mandibulis et antennis ferrugineo-testaceum. Areas triangularis frontis vix vestigium. Scapus flexura basis supra angulo subrecto, subtus arcuata (lobo dislincto nullo). Spinae metanoti ut in specie precedente, sed nodi petiolares rudius sulcatim rugosi. Alas hyalinas albescentes, anticae 2 1 / 2 lin. longae, a stigmate versus basin obsoletissime cinereo-pallescentes. Cetera ut in diagnosi vel in praecedente.

[[ male ]]. Long. 2 1 / 2 lin. Similis mari M. laevinodis, antennis vero longitudine tantum ilagelli in eadem specie, scapo quintana solum efficiente partem tolius antennae, pedibus longe flavido-pilosis. Mandibulae apice sordide pallidas. Antennas obscure rufescentes, longius tenuiusque pilosas quam feminae et operariae; scapus subcylindricus, longitudine tantum trium articulorum insequentium, crassitudinem articuli ultimi superans; pedicellus suboibiculatus crassior quam ullus septem articulorum sequentium, qui sunt longe verticillatim pilosi; 9,

10 et 11 suborbiculati crassiores; ultimus subcoecus longitudine fere 10 et

11 (simul snmtorum), sed ejusdem ad basin crassitudinis. Est igitur flagellum ut in feminis fere hujus Generis formatura, at articulis 12. Alae minus albescentes quam in [[ queen ]]. Pedes longe undique pilosi, pilis his cinerascentibus in tarsis fere longioribus. Anus obsolete pallescens.

Obs. Cur potissimum mari hujus speciei Cel. Zetterstedt et Dahlbom nomen Linnaei " ccespitum " attribuunt haud perspicio, quando expresse dicit Linnaeus 1. c. " Antennarum infimus articulus tertia tantum pars totius est, " quod minime in nostram speciem quadrat. Linnasi determinationes circa suam F. caespitum  HNS  ita sunt vagae, ut profecto non facile sit dijudicatu, quamnam ita nominatam voluerit Myrmicam. Latreille et Fabricius (Piez.) sub hoc eodem nomine speciem intellexerunt omnino aliam, quam DD. Zetterstedt et Dahlbom; D. Losana iterum aliam. Nomen ideo hoc tam commixtum, omnino evitavi.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Myrmica