Formica fusca

Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2, pp. 875-944: 919-920

publication ID

4277

persistent identifier

http://treatment.plazi.org/id/162211E9-E0AD-B153-9C46-13B2FCD5116D

treatment provided by

Christiana

scientific name

Formica fusca
status

 

15. F. fusca Linn  HNS  .

Fn. Suec. 1722. Latr. Fourm. 159, pl. VI, fig. 32. [[ worker ]] [[ queen ]] [[ male ]]. Fabr. Piez. 392, 13. Hueber Rech. Fourm, pl. 2, fig. 8, 9, 10, [[ queen ]] [[ worker ]] [[ male ]]. Zett. Ins. Lapp. 448, 4. Lepel. S: t Farg. Hymen. 205, 6. Dahlb. mscrpt.

Femina: fusco-nigra nitida cinereo-micans, mandibulis rufescenlibus, antennarum scapis pedibusque ferrugineo-lestaceis; alis albo-hyalinis, nervis et stigmate fuscis; squama lata triaugulariter subrotundata; abdomine polito, subnudo.

Mas: fusco-niger nitidus cinereo-micans, antennarum scapis saepissime et pedibus genitalibusque testaceo-flavescentibus; squama crassa subquadrata; supra concaviuscula.

Habitare videtur in omnibus regiqnibus Europae. In Fennia occurrunt mares teminaeque sub m. Junio et Julio parcius.

[[ worker ]]. (Operariam hujus hucusque ab operaria prascedentis notis positivis distinguere haud valeo, nec conjecturas audeo, quando eam numquam simul cum femina in nido observavi; determinado igitur omnis differenda, donec melius docuerit experientia).

[[ queen ]]. Long. 3 1 / 2 lin. Simillima [[ queen ]] praecedentis, tamen sequentibus notis distincta. Magnitudo paullo major. Caput et thorax dense subtiliter adpresse cinereo-pubescentia, micantia. Occiput thoracis latitudine. Antennae scapis et basibus flagellorum testaceo-ferrugineis. Alas albo-hyalinae, nervis et stigmate fuscis, radice et tegula testaceis nitidis; alae anticae 3 1 / 2 lin. longae. Prothoracis margo pleuralis et sternalis rufescens. Pedes pallide testaceo-ferruginei, coxis prater apicem fuscis. Abdomen nitidissimum subaenescens, thorace paulo longius ovale, latius et depressius quam in procedente, segmento tertio latiori quam secundo, multo latiori quam quarto; segmentis omnibus subtilissime sparse adpresse cinereo-pubescentibus, basibus late nudis politis, apicibus praesertim in lateribus et ventre membranaceo-pallescentibus; segmentum secundum ad basin supra utrinque trausversum obsolete impressum; anus summus rufescens.

[[ male ]]. Long. 3 1 / 2 lin. habitu similis feminae, formatione partium apud mares in hac subdivisione solita. Mandibula; apice rufescentes. Oculi prominuli nudi; ocelli in prominentia obsoleta verticis. Antennae scapis vel pallide testaceis vel obscuris. Thorax tamquam caput sericeo-micans. Alae ut in [[ worker ]], interdum obsoletissime fuscescentes; anticae long. 3 lin. Pedes pallide testacei coxis plus minus fuscis et articulo tarsorum ultimo parum obscuro. Abdomen sericeo nitens paulum subaenescens, interdum brunnescens, marginibus segmentorum certo situ cinerascenti-membranaceis. Genitalia cum valvula ventrali flavidopilosula, pallide testacea.

Kingdom

Animalia

Phylum

Arthropoda

Class

Insecta

Order

Hymenoptera

Family

Formicidae

Genus

Formica